- CAMMORON
- CAMMORONapud Plin. l. 27. c. 4. ubi vulgo cammaron legitur, vox est origine Graeca, quâ illa aconiti species indigitatur, quam ςθηλυφόνον appellavit Theophrastus, quod boves et iumenta et oves et omnes omnino quadrupedes enecer, ipsô die, si genitalibus infulciatur, vel radix eius, vel folium. Κάμμορον vero Dioscorides; ut et Nicander,Πολλάκι ςθηλυφόνον καὶ κάμμορον.quasi κακῷ μόρῳ ἀναιρε̑ν, malâ morte necans, uti veteta habent Scholia. Vel potius Aeolice, quasi κατάμορον, i. e. mortiferum. Radicem habet scorpii caudae similem, unde et οκόρπιον quidam appellavêre, eôque usus legitur Calpurnius, in uxoribus suis interficiendis. Plin. idem l. cit. c. 2. Cum constet ommum venenorum ocissimum esse aconitum — hoc fuit venenum, quo interemptas dormientes a Calpurnio Bestia uxores, M. Caecilius accusator obiecit. Inde atrox peroratio eius, En digitum! ortum fabulae narravêre spumis Cerberi canis extraheme Hercule. Nempe unô digitulô cammori seu telyphoni succô litô verenda uxorum suatum tangebat et sie interimebat Calpurnius. Quam vis autem Aconiti speciem id genus veneni faciat Plinius, propter virtutis videl. et portestaris similitudinem, in necandis feris, in coeteris tamen nihil cum eo simile habere, sed omnia diversa, folium, florem, radicem, colorem, natale solum, docet pluribus Salmas. ad Solin. p. 882. et seqq. ubi utriusque figutas quoque Lectori spectandas exhiber, ex verustissimo quodam Dioscoridis Graeci libro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.